monumenta.ch > Plinius > sectio 17

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 36, 17
{IV} eiusdem discipulus fuit Agoracritus Parius, et aetate gratus, itaque e suis operibus pleraque nomini ei donasse fertur. certavere autem inter se ambo discipuli Venere facienda, vicitque Alcamenes non opere, sed civitatis suffragiis contra peregrinum suo faventis. quare Agoracritus ea lege signum suum vendidisse traditur, ne Athenis esset, et appellasse Nemesin. id positum est Rhamnunte pago Atticae, quod M. Varro omnibus signis praetulit. est et in Matris Magnae delubro eadem civitate Agoracriti opus.